Ulterius. Videtur quod liberaverit illos qui erant in Limbo puerorum. Quia ipsi non detinebantur nisi pro peccato originali sicut patres sancti.
Sed illi sunt educti. Ergo et pueri.
Praeterea, in eis non est peccatum nisi per alium. Ergo per alium liberari debuerunt.
Praeterea, impotentia maximam meretur indulgentiam.
Sed pueri non potuerunt peccatum originale vitare. Ergo ipsi maxime debuerunt consequi liberationem.
Sed contra, nullus liberatur per christum nisi membrum christi. Sed pueri nunquam fuerunt membrum christi neque per sacramentum fidei, neque per fidem. Ergo per christum non sunt liberati.
Praeterea, post hanc vitam non datur gratia alicui, nisi habenti. Sed pueri non habuerunt gratiam cum decesserunt. Ergo non potest eis dari post vitam; et ita non possunt educi ad gloriam.