Ad tertiam quaestionem dicendum, quod redemptio christi non habuit locum nisi in illis qui fuerunt membra christi: unde cum pueri qui erant in Limbo, nunquam fuerint membra christi neque per propriam fidem, neque per fidei sacramentum (quod nunc est baptismus, tunc autem erat circumcisio, vel sacrificium), constat quod ipsi liberati non fuerunt.
Ad primum ergo dicendum, quod in patribus erat gratia, quae non erat in pueris, per quam patres erant membra christi; et ideo effectum redemptionis perceperunt, quod non fuit de pueris.
Ad secundum dicendum, quod puerorum peccatum, quamvis esset per alium expiabile, quantum ad genus peccati, non tamen habebant in se fidem et caritatem, per quam conjungerentur illi per quem potuissent liberari quantum ad genus peccati.
Ad tertium dicendum, quod quamvis quantum ad genus peccati esset eorum peccatum propitiabile, tamen ex dispositione eorum, propitiationis participes esse non potuerunt; sicut etiam patet de veniali in illis qui mortaliter peccaverunt.