Ulterius. Videtur quod statim post resurrectionem ascendere debuerit. Quia ascensio sua est exemplar aliorum sanctorum. Sed alii sancti post resurrectionem corporum futuram ascendent. Ergo et christus debuit.
Praeterea, sicut debuit probari veritas resurrectionis, ita debuit probari veritas mortis. Sed ipse ut probaret veritatem mortis, distulit resurrectionem usque in tertium diem. Ergo similiter debuit ascendere tertia die post resurrectionem.
Praeterea, non est aliquis locus animarum nisi infernus vel caelum. Sed animae sanctorum patrum qui erant in Limbo, christo resurgente eductae sunt de inferno. Ergo statim ascenderunt in caelum. Sed nullus debuit in caelum ascendere ante christum, sicut nullus ante ipsum resurgere.
Ergo et christus statim post resurrectionem debuit ascendere.
Sed contra, Act. 1, 3: praebuit seipsum vivum per dies quadraginta.
Praeterea, consolationes divinae excedunt tribulationem humanam. Sed apostoli fuerunt in angustia post mortem christi per tres dies. Ergo multo amplius debuerunt esse in gaudio propter ipsius resurrectionem.