Ad tertium sic proceditur. Videtur quod christus non ascenderit supra omnes caelos. Corpus enim christi necessario est in loco. Sed extra omnes caelos non est locus, secundum philosophum, 1 caeli et mundi. Ergo supra omnes caelos ascendere non potuit.
Praeterea, duo corpora non possunt esse in eodem loco. Cum igitur non possit fieri motus de extremo in extremum nisi per medium, videtur quod supra omnes caelos ascendere non potuit nisi caelum divideretur, quod est impossibile.
Praeterea, caelum empyreum est locus spirituum.
Sed diversorum diversa sunt loca. Ergo nec corpus christi nec aliud corpus caelum empyreum ascendit, quod est caelum ultimum.
Sed contra, Hebr. 7, 26: excelsior caelis factus.
Praeterea, Ephes. 4, 8: ascendens in altum; Glossa: loco et dignitate.