Ulterius. Videtur quod non ascenderit ad dexteram patris. Dextera enim vel sinistra sunt differentiae situs vel positionis. Sed deus, cum sit summe spiritualis, non habet situm. Ergo non habet dexteram et sinistram.
Praeterea, metaphorice filius ipse dicitur dextera patris, Psal.: manus tua confregit inimicum. Sed haec praepositio ad denotat distinctionem, quia praepositiones transitivae sunt. Cum ergo filius a seipso non distinguatur, videtur quod ei non conveniat ad dexteram patris sedere.
Praeterea, Proverb. 3, 16, dicitur: in dextera ejus longitudo dierum, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed omnium bonorum patris christus habet plenitudinem. Ergo non magis debet dici sedere ad dexteram quam sinistram.
Praeterea, ipse dicitur esse in sinu patris, joan. 1. Ergo non est ad dexteram.
Sed contra, Heb. 1, 7: sedet ad dexteram majestatis in excelsis.
Praeterea, in symbolo dicitur: ascendit ad caelos, sedet ad dexteram dei patris omnipotentis.