Ulterius. Videtur quod non soli christo conveniat ad dexteram patris sedere. Ad Eph. 2, 6: consedere nos fecit in christo in caelestibus. Si ergo christus sedet ad dexteram, et nos ad dexteram sedere faciet.
Praeterea, Ephes. 1, 20: constituens illum ad dexteram, Glossa: idest aeternam beatitudinem. Sed omnibus sanctis communicatur aeterna beatitudo. Ergo omnibus sanctis convenit ad dexteram sedere, et non soli christo.
Praeterea, beatae virgini convenit esse in potioribus donis dei, quae est super omnes choros Angelorum exaltata; unde et in Psal. 44, 10, a dextris stare dicitur: astitit regina a dextris tuis.
Ergo non soli christo convenit sedere ad dexteram.
Praeterea, dextera patris est aequalitas patris.
Sed spiritus sanctus est aequalis patri, sicut filius. Ergo sibi convenit sedere ad dexteram.
Sed contra, sedere ad dexteram convenit christo secundum humanam naturam et divinam. Sed in nullo alio invenitur natura divina et humana simul. Ergo nulli alii convenit sicut christo.
Praeterea, aequalitas est in filio, ut dicit Augustinus per appropriationem.
Sed dextera importat aequalitatem.
Ergo videtur quod sedere ad dexteram soli filio conveniat.