Ad secundam quaestionem dicendum, quod dextera est nobilior pars corporis; unde qui alteri ad dexteram sedet, nobilissimo modo ei conjungitur.
Nobilissimus autem modus secundum quem aliquis patri conjungitur, vel est nobilissimus simpliciter, et sic est esse aequalem sibi, et hoc convenit filio secundum divinam naturam: vel est nobilissimus quantum possibile est creaturae; et hoc est conjungi ei in unione personae filii ejus; et sic sedere ad dexteram convenit christo secundum humanam naturam: significat enim sessio firmitatem illius conjunctionis.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur proprie dextera, sed metaphorice.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod filius dicatur dextera et sedere ad dexteram secundum diversas similitudines: quia metaphorice utrumque dicitur. Dextera enim dicitur secundum quod per ipsum pater operatur: sed sedere ad dexteram dicitur ratione jam dicta.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sint christi et majora et minora bona patris, tamen ipse in majoribus est collocatus; et ideo dicitur ad dexteram sedere.
Ad quartum dicendum, quod christus inquantum exit a patre per generationem, dicitur in sinu patris sedere, per quod significatur generativa potentia; sed inquantum est aequalis patri, et ei conregnat, dicitur sedere ad dexteram ejus.