Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nulli creaturae convenit esse aequalem patri, neque conjungi filio ejus in unitate personae, secundum quod dicitur christus ad dexteram sedere; et ideo nulli creaturae convenit.
Ad primum ergo dicendum, quod fecit nos consedere inquantum nos gloria stabilivit, et judiciariam potestatem dedit; non autem sedere ad dexteram. Vel dicendum, quod nos consedere fecit etiam ad dexteram, sed non in nobis, sed in christo, inquantum ipse est unius naturae nobiscum, quam, prout est in christo, ad dexteram patris collocavit.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet beatitudo potest dici dextera simpliciter, sed quae debetur illi naturae assumptae: vel si quaelibet beatitudo dicatur dextera, hoc non erit secundum excellentissimum modum possibilem creaturae, sed possibilem creaturae non unitae; et hoc est secundum quid.
Ad tertium dicendum, quod quamvis beata virgo sit super Angelos exaltata, non est tamen exaltata usque ad aequalitatem dei, vel unionem in persona: et ideo non dicitur sedere ad dexteram, sed astare dextris, inquantum honor filii aliquo modo participative, non plenarie, redundat in ipsam, inquantum dicitur mater dei, sed non deus.
Ad quartum dicendum, quod spiritus sanctus potest dici sedere ad dexteram patris, inquantum est aequalis patri secundum veritatem; sed non appropriatur ei aequalitas, sed filio: et ideo nec sessio dexterae.
Fidei argumentum a philosophicis argumentis est liberum: quia per ea nec probari nec improbari potest.
Et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem fuit. Hoc dicit propter tertiam opinionem, quae nondum erat suo tempore damnata, quae dicebat, quod etiam ante mortem erat hoc modo homo.
Quia una eademque unione, quantum ex parte ipsius assumentis, non quantum ex parte assumptorum.
Ad quod dicimus. Hoc dicit, non quia praemissae locutiones sint simpliciter concedendae, sed ut ostendat quam causam veritatis habeant.
Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo. Ergo alii homines in caelum non ascendunt.
Dicendum, quod alii non propria virtute scandunt, quod est ascendere. Vel loquitur de caelo sanctae trinitatis, ad quod ascendit ratione divinae naturae. Vel dicendum, quod loquitur secundum quod caput et membra sunt una persona.
Haec de corrigia calceamenti dominici sufficiant, ne ossa regis idumaeae consumantur usque in cinerem.
Calceamentum est humanitas tegens pedem, scilicet verbum, quo quasi omnia portantur, Heb. 2. Corrigia ipsa est unio. Rex idumaeae, christus, qui communicavit carni et sanguini; Hebr. 2. Idumaea enim sanguinea interpretatur. Ossa ejus sunt fortiora et difficiliora ad intelligendum de mysteriis humanitatis ejus, quae non sunt igne curiosi studii usque ad minima inquirenda, quod est ossa in pulverem redigere; sed sunt silentio honoranda, quasi intellectum excedentia. Et sumitur de Amos 2.