Ulterius. Videtur quod virtutes sint passiones.
Medium enim et extrema sunt unjus generis.
Sed quaedam virtutes sunt medium in passionibus, ut in 2 ethic. Dicitur. Ergo ad minus illae sunt passiones.
Praeterea, laudabile est proprietas virtutis.
Sed quaedam passiones sunt laudabiles, sicut verecundia, poenitentia et hujusmodi. Ergo ad minus aliquae passiones sunt virtutes.
Praeterea, contraria sunt in eodem genere.
Sed quaedam passiones, sicut primi motus, sunt peccata. Ergo et aliquae passiones sunt virtutes.
Sed contra, in omnibus virtutibus requiritur voluntarium, cujus principium est in nobis, ut dicitur in 3 ethic.. Sed principium passionum non est in nobis. Ergo virtutes non sunt passiones. Sed secundum virtutes dicimur boni, non autem secundum passiones: non enim qui irascitur, sed qui recte irascitur, laudatur. Ergo etc..