Ulterius. Videtur quod virtutes non sint habitus, sed actus. Solis enim virtutibus meremur.
Sed non meremur nisi actibus: non enim optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes qui vincunt, ut dicitur in 1 ethicor.. Ergo virtutes sunt actus.
Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in 1 cael. Et mund.. Sed ultima perfectio potentiae est actus. Ergo virtus est actus.
Praeterea, sicut non laudamur ex hoc quod sumus potentes irasci vel non irasci; ita nec ex hoc solo quod sumus ad hoc habiles vel ad illud.
Sed ex dicta ratione philosophus probat in 2 ethic., quod potentiae non sunt virtutes. Ergo neque habitus virtutes dici possunt eadem ratione; et sic relinquitur quod sint actus.
Sed contra est quod dicit philosophus in 2 ethic., quod virtus est habitus voluntarius.
Praeterea, Augustinus dicit, quod virtutes in nobis solus deus operatur. Sed nostrorum actuum etiam nos causa sumus. Ergo virtutes non sunt actus.