Ulterius. Videtur quod inconvenienter multiplicetur credere, secundum quod est actus fidei.
Unius enim habitus unus est actus, ex quo habitus per actus discernuntur. Sed fides est unus habitus.
Ergo tantum unus actus debet assignari.
Praeterea, de eo quod demonstratur, non est fides, sed scientia: quia quod demonstratur, non est non apparens. Sed deum esse, demonstrative probatur etiam a philosophis. Ergo actus fidei non est credere deum esse.
Praeterea, in actu fidei discernitur fidelis ab infideli. Sed nullus est ita infidelis quin credat quod deus non loquitur nisi verum. Ergo credere vera esse quae deus loquitur, non est actus fidei; sed magis credere vera esse quae nuntius dei loquitur: et sic credere homini magis est actus fidei quam credere deo.
Praeterea, fides et caritas sunt virtutes distinctae.
Sed amare deum est actus caritatis. Ergo credendo amare non est actus fidei.
Praeterea, per hoc quod homo deum amat, in eum tendit et adhaeret ei, et membris ejus incorporatur.
Ergo videtur quod superflue ponatur ista verborum inculcatio.