Ulterius. Videtur quod sit virtus intellectualis.
Virtus enim intellectualis est quae habet pro subjecto intellectum. Sed fidei subjectum est intellectus.
Ergo est virtus intellectualis.
Praeterea, articuli fidei, quorum est fides, sunt sicut principia in aliis scientiis, ex quibus procedit theologia. Sed intellectus principiorum est virtus intellectualis, ut patet per philosophum in 6 ethic.. Ergo et fides articulorum est virtus intellectualis.
Praeterea, virtus intellectualis, ut dicit philosophus in 6 ethic., est per quam non dicitur nisi verum. Sed fidei falsum subesse non potest. Ergo fides est virtus intellectualis.
Sed contra est quod philosophus dicit in 6 ethic., quod suspicio non est virtus intellectualis, sicut nec opinio; et eadem ratione nec fides, quae est ex eorum genere.
Praeterea, virtus est ultimum in re de potentia, ut dicitur in 1 de caelo et mun..
Sed fides non ponit intellectum in ultimum sui, quia per ipsam intellectus non terminatur in aliqua visione. Ergo fides non est virtus intellectualis.