Ulterius. Videtur quod fides non sit una virtus.
Quidam enim articuli fidei sunt de aeternis, ut qui pertinent ad trinitatem personarum; quidam vero de temporalibus, sicut qui pertinent ad incarnationem christi. Sed scientia et sapientia sunt diversa dona per hoc quod sunt de temporalibus et aeternis. Ergo fides non est una virtus.
Praeterea, spes et timor differunt per hoc quod spes est de bonis futuris, timor vero de malis.
Sed fides est de utrisque, quia est de suppliciis et praemiis. Ergo fides non est una virtus.
Praeterea, ad fidem pertinent multa quae sunt moralis philosophiae, sicut fornicationem esse mortale peccatum; et quae sunt naturalis, sicut mundum non esse aeternum; et quae sunt philosophiae primae, sicut deum habere curam de actibus humanis. Ergo videtur quod fides non sit unus habitus.
Sed contra, Ephes. 4, 5: una fides.
Praeterea, sicut prudentia dirigit intentionem in politicis, ita fides in gratuitis, ut dicit Augustinus.
Sed prudentia est una, quamvis in diversis intentionem dirigat. Ergo et fides.