Ad primum sic proceditur. Videtur quod fides non formetur per caritatem. Formae enim est praecedere, cum sit principium rei. Sed caritas est posterior fide, ut dictum est. Ergo fides non formatur per caritatem.
Praeterea, omnis res habet speciem a propria forma. Sed fides secundum suam speciem differt a caritate. Ergo caritas non est forma fidei.
Praeterea, unius rei non sunt diversae formae.
Sed fides formatur per gratiam. Ergo non formatur per caritatem.
Sed contra, fides sine caritate non potest elicere actum meritorium, quem caritate veniente elicit.
Ergo caritas dat fidei aliquam vim; et ita videtur eam aliquo modo formare.
Praeterea, forma rei est decor ejus. Sed fides fit decora, ut deus eam acceptet, per caritatem.
Ergo caritas format fidem.