Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fides informis non sit in Daemonibus. Visio enim fidei est in speculo et in aenigmate, ut dicitur 1 corinth. 13. Sed aenigmatica et specularis cognitio est in nobis ex hoc quod per sensum naturaliter cognitionem accipimus; quod non est in Daemonibus.
Ergo in eis non potest esse fides informis.
Praeterea, fides informis est donum gratuitum, ut dictum est. Sed post peccatum, Angelo non est infusum aliquod donum gratuitum; ante autem in eis fides non erat, sed visio. Ergo non habent fidem informem.
Praeterea, actus fidei ex voluntate est. Sed nullus actus Daemonum ex voluntate deliberata procedens, bonus est, ut in 2 Lib., dist. 7, dictum est.
Ergo cum actus fidei informis sit bonus, videtur quod non habeant fidem informem.
Sed contra Jacob. 11, 19: Daemones credunt, et contremiscunt.
Praeterea, Rom. 1, super illud: ex fide in fidem, dicit Glossa: fides informis Daemonum est.