Ulterius. Videtur quod in haereticis maneat fides informis. Ipsi enim credunt deum trinum et unum, et deum factum hominem. Sed haec sunt supra naturam. Cum ergo ea quae sunt supra naturam, non possint credi sine habitu fidei infuso, videtur quod in eis maneat fides infusa.
Praeterea, in scientiis ita est quod qui obliviscitur unum scibilium quae pertinent ad unam scientiam, adhuc manet habitus quantum ad alia scibilia. Sed fides est habitus articulorum. Ergo si aliquis haereticus discredit unum articulum, adhuc manet fides in eo quantum ad alium articulum.
Praeterea, fides informis est principium timoris servilis, qui est in Daemonibus vel haereticis.
Ergo fides informis est in eis.
Sed contra, omnis habitus infusus expellitur per actum contrarium, sicut patet inducendo in aliis. Sed haereticus habet actum oppositum fidei.
Ergo habitus fidei in eo non manet.
Praeterea, esset simul fidelis et infidelis quod est impossibile.