Ulterius. Videtur quod fides informis non possit fieri fides formata. Fides enim informis mortua est, ut dicitur jac. 2. Sed opus mortuum non vivificatur. Ergo nec fides informis vivificatur per formam caritatis.
Praeterea, fides est accidens. Sed accidentia, ut dicit boetius, variari non possunt. Ergo videtur quod illa eadem fides quae fuit informis, non possit fieri formata.
Praeterea, ex duobus accidentibus non fit unum. Sed gratia adveniens est unum accidens.
Ergo ipsa non format fidem informem prius, sed novum habitum fidei formatae causat.
Sed contra, natura semper operatur via brevissima.
Ergo similiter et gratia. Sed haec via est magis brevis, ut habitus prius informis formetur, quam novus habitus infundatur. Ergo illa fides quae prius erat informis, informatur.
Praeterea, habitus infusus plus convenit cum gratia quam potentia naturalis. Sed potentia naturalis imperfecta et informis per gratiam advenientem formatur. Ergo multo fortius habitus fidei informis.