Ulterius. Videtur quod fides non sit circa verum complexum. Quia, ut dictum est, objectum fidei est simplex veritas. Sed in simplici non cadit aliqua complexio. Ergo non est circa verum complexum.
Praeterea, fidei succedit visio. Sed visio patriae erit de incomplexo. Ergo et fides.
Praeterea, fides formatur caritate. Sed caritas habet pro objecto bonum incomplexum. Ergo et fides verum incomplexum.
Praeterea, sicut dicit philosophus in 3 de anima, in compositione intellectuum cadit tempus. Sed de substantia fidei non videtur esse tempus; alioquin nullus fuisset tempore nativitatis christi fidelis, nisi qui credidisset eum tunc nasci. Ergo fides non est circa verum complexum.
Praeterea, fides eadem est semper. Sed enuntiabilia non manent eadem: quia nos credimus christum natum, quem patres crediderunt nasciturum.
Ergo fides non est enuntiabilium.
Sed contra, fides est media inter opinionem et scientiam. Sed tam scientia quam opinio est enuntiabilium.
Ergo et fides.
Praeterea, per fidem differt fidelis ab infideli.
Non autem differt per incomplexum: quia Judaeus credit adventum christi sicut et nos; sed in hoc distinguimur, quia nos credimus eum venisse, quem ipsi expectant venturum. Ergo fides est de complexis.