Ulterius. Videtur quod fides possit esse de scitis. Deum enim esse, est creditum. Sed hoc est scitum, quia demonstrative probatum est. Ergo fides est de scitis.
Praeterea, unum de generantibus scientiam est doctrina. Sed fides, quantum ad distinctionem credendorum, est per doctrinam, quia fides ex auditu est: Rom. 10. Ergo fides est de scitis.
Praeterea, omne illud ad quod habetur ratio probans, est scitum. Sed ad ea quae sunt fidei, potest haberi ratio probans: 1 Petr. 3, 15: parati semper ad reddendum rationem de ea quae in nobis est fide et spe; et Commentator super 1 cap. De divin. Nom. Dicit, quod ratio est prior auctoritate; et Richardus de sancto victore dicit, quod ad nullam veritatem probandam deficit ratio.
Ergo fides est de scitis.
Praeterea, omnis probatio convincens intellectum ad assentiendum, facit scientiam. Sed ad assentiendum his quae sunt fidei, convincitur intellectus per miracula, sicut supra dictum est de Daemonibus.
Ergo fides est de scitis.
Sed contra, scientia ex intellectu principiorum causatur. Sed de his quae fides credit non possumus habere intellectum fide manente, scilicet in statu viae. Ergo fides non potest esse de scitis.
Praeterea, scientia est effectus rationis. Sed ea de quibus est fides, sunt supra rationem. Ergo de his quae sunt fidei, non potest esse scientia.
Praeterea, deum nemo vidit unquam; joan. 1, 18. Sed fides proprie de deo est. Ergo est de non visis etc..