Ulterius. Videtur quod credere his quae non videmus, non sit laudabile neque meritorium. Quia qui cito credit levis est corde, ut dicitur Eccli. 19, 4. Sed qui credit his quae nullo modo videt, nimis cito credit. Ergo magis est vituperandus quam laudandus.
Praeterea, abnegare rationem, quae est nobilissimum eorum quae in nobis sunt, est vituperabile.
Sed qui credit ea quae non sunt rationi consona, rationem abnegat. Ergo est vituperabilis.
Praeterea, discretio est illa quae facit omne opus hominis laudabile. Sed cum omnis nostra discretio sit per rationem, in his quae praeter rationem sunt, non habemus aliquid quo discernamus.
Ergo hoc credere non est laudabile: quia ita potest aliquis credere falsis sicut veris.
Sed contra est quod dicitur joan. 20, 29: beati qui non viderunt, et crediderunt.
Praeterea, omnis actus virtutis est meritorius et laudabilis, quantum est in se. Sed credere quae non videntur, est actus fidei, quae est virtus. Ergo est laudabile et meritorium.