Ad primum sic proceditur, et exponitur definitio Richardi de sancto victore, quae talis est: articulus est indivisibilis veritas de deo, arctans nos ad credendum. Videtur autem quod sit incompetens.
Quia indivisibilis veritas est veritas incomplexi.
Sed fides est de complexi, ut supra dictum est. Ergo articulus fidei non est indivisibilis veritas.
Praeterea, inter articulos fidei ponuntur aliqua quae non pertinent ad deum nisi sicut ad causam, sicut carnis resurrectio. Sed hoc non sufficit ad hoc quod dicatur veritas esse de deo: quia sic omnis veritas a deo est; non tamen omnis veritas ad articulum fidei pertinet. Ergo videtur quod inconvenienter dicatur de deo.
Praeterea, arctatio necessitatem importat.
Sed fides voluntaria est: quia nullus credit nisi volens, ut dicit Augustinus.
Ergo male dicit, quod est arctans ad credendum.
Item, ponitur alia definitio Isidori: articulus est perceptio divinae veritatis tendens in ipsam.
Quia perceptio divinae veritatis est etiam per rationem naturalem, sicut quod scimus deum esse; et tamen de hoc non est articulus. Ergo male definit articulum.
Item, objicitur de definitione Hugonis de sancto victore: articulus est natura cum gratia.
Quia articulus est res credita. Sed natura cum gratia est credens. Ergo, cum credens non sit creditum, articulus male definitur.