Ulterius. Videtur quod articulus possit dici formatus et informis. Objectum enim proportionatur habitui. Sed fidei objectum est articulus.
Cum ergo fides sit formata et informis, videtur quod etiam articuli.
Praeterea, tendere in deum est actus fidei formatae. Sed articuli est tendere in deum, ut patet per alteram definitionum assignatarum. Ergo articulus potest esse informis, et formatus.
Praeterea, unus articulus est: credo in deum.
Sed hic est actus fidei formatae. Ergo articulus est etiam formatus et informis.
Sed contra, in articulis fidei non differt peccator et justus. Differt autem secundum formationem et informitatem. Ergo formatio et informitas non pertinent ad articulos.
Praeterea, mutare articulos non est in potestate hominis. Sed informitas est in potestate hominis, inquantum ex peccato causatur. Ergo informitas non consideratur circa articulum.