Ulterius. Videtur quod non oportuit semper habere fidem explicitam de redemptore. Non enim cognoverunt homines de eo per fidem quod Angeli ignoraverunt: quia cognitio fidei per revelationem quae est a deo, est mediantibus Angelis, ut dicit dionysius, 4 cap. Cael. Hier.. Sed Angeli mysterium redemptionis non cognoverunt; unde apostolus dicit Ephes. 3, quod erat absconditum in deo.
Ergo nec homines de eo fidem explicitam habuerunt.
Praeterea, Adam suum casum non praescivit.
Sed si non peccasset, humana redemptio non fuisset. Ergo homo non semper explicite cognovit mysterium redemptionis humanae.
Praeterea, sicut dicit dionysius, multi etiam de gentilibus ante christi adventum salvati sunt. Sed illi non habebant fidem explicitam de redemptione, quia eis revelatio non fuerat facta; psalm. 147, 20: non fecit taliter omni nationi. Nec iterum in fide Judaeorum suam fidem implicitam habebant. Ergo fides redemptoris non fuit necessaria ad salutem secundum omne tempus.
Praeterea, adventus redemptoris non est de dictamine legis naturalis. Sed qui erant in lege naturali, salvabantur implentes ea quae erant de dictamine legis naturalis, sicut tempore legis scriptae est de his quae dictat lex scripta. Ergo non fuit semper necessarium habere fidem explicitam de redemptore.
Sed contra, christus est caput totius ecclesiae.
Nullus autem salvatus est extra ecclesiam. Ergo nullus salvatus est qui non est membrum christi vel non fuit. Sed nullus fuit membrum christi qui in christum non credidit. Ergo nullus salvatus est unquam sine fide christi.
Praeterea, sicut creator est principium essendi in natura condita, ita etiam redemptor est principium reparationis naturae lapsae. Sed nullus potest salvari sine reparatione, sicut nec esse sine esse naturali. Cum ergo fides de creatore semper fuerit necessaria ad salutem, pari ratione et fides redemptoris semper fuit necessaria ad salutem post casum hominis.