Ulterius. Videtur quod non oportuit istos articulos de redemptore credere quos magister tangit in littera. Quia joannes baptista inter majores fuit, qui tenebantur habere fidem explicitam secundum illud tempus. Sed ipse dubitavit de morte christi, ut dicit magister in littera. Ergo non videtur quod de morte christi habuerint fidem explicitam antiqui patres.
Praeterea, conceptio nativitatem praecedit.
Sed non dicitur quod necessarium fuerit eos habere explicitam fidem de conceptione. Ergo nec fuit necessarium quod haberent explicitam fidem de nativitate.
Praeterea, sicut resurrectio christi est causa nostrae resurrectionis, ita ascensio causa nostrae ascensionis. Sed salus nostra consistit in resurrectione corporum, et in ascensione ad locum gloriae.
Ergo necessarium fuit credere ascensionem, sicut et resurrectionem.
Praeterea, per descensum ad inferos nos ab inferis retraxit. Hoc autem est necessarium ad salutem.
Ergo et credere christum ad inferos descendisse.
Praeterea, salus hominum esse poterat sine hoc quod christus ad judicium veniret: quia per hoc nihil nobis christus meretur. Ergo videtur quod non fuerit necessarium credere christum venturum ad judicium.