Ulterius. Videtur quod non fuerit necessarium habere cognitionem trinitatis explicitam.
Quia Hebr. 11, 6, dicitur, quod de deo oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Ergo videtur quod non oportuit cognoscere distinctionem personarum.
Praeterea, cognitio fidei est necessaria inquantum nos in finem dirigit. Sed deus est finis noster, inquantum est summum bonum, quod ad essentiam pertinet. Ergo videtur quod sufficiebat de deo credere essentialia.
Praeterea, sacra Scriptura est regula fidei.
Sed in Scriptura veteris testamenti non fuit mentio expressa facta de trinitate. Ergo non erat necessaria ad credendum.
Sed contra, magis est salutifera cognitio de christo inquantum est deus quam inquantum est homo. Sed necessarium fuit habere cognitionem de humanitate ipsius. Ergo multo fortius de deitate.
Sed secundum quod est in sua deitate, est filius patris. Ergo necessarium fuit habere cognitionem de patre et filio.
Praeterea, missio divinarum personarum semper fuit de necessitate salutis. Sed Augustinus dicit, quod mitti est cognosci quod ab alio sit. Ergo semper fuit necessarium cognoscere in deo quod sit ibi aliquis ab alio; et ita cognoscere trinitatem per fidem.