Postquam magister determinavit de fide, hic secundo determinat de spe; et dividitur in duas partes: in prima determinat de spe; in secunda ostendit in quibus spes invenitur, ibi: post hoc superest investigare, utrum fides et spes in christo fuerint.
Circa primum duo facit: primo determinat de spe secundum se; secundo de spe per comparationem ad fidem, ibi: et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus. Et circa hoc duo facit; primo ostendit convenientiam inter fidem et spem; secundo differentiam, ibi: distinguitur tamen fides a spe.
Post hoc superest investigare, utrum fides et spes in christo fuerint. Hic ostendit, quorum sit habere fidem; et circa hoc duo facit: primo inquirit, utrum in christo fuerit fides vel spes: secundo utrum in antiquis patribus in Limbo existentibus, ibi: de antiquis vero patribus... Non incongrue dici potest, quod fidem et spem virtutem habuerint.
Hic quaeruntur duo. Primo de spe secundum quod est passio. Secundo de ipsa secundum quod est virtus.
Circa primum quaeruntur quinque: 1 utrum spes sit passio; 2 in quo sit; 3 de differentia ejus ad alias passiones; 4 utrum sit una de quatuor passionibus principalibus; 5 utrum possit esse in parte intellectiva.