Ulterius. Videtur quod Angeli et animae sanctorum spem habeant. Angelis enim accrescit gaudium ex salute illorum quos custodiunt: Luc. 15, 10: gaudium est Angelis dei super uno peccatore poenitentiam agente; et similiter etiam sancti gaudent de bonis aliorum, quae quotidie fiunt. Ergo habent aliquid quod sperent.
Praeterea, animae sanctorum expectant stolam corporis; unde dictum est eis, Apoc. 6, 11, ut expectarent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum. Sed expectatio est spei. Ergo ipsi habent spem.
Sed contra: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, 1 corinth. 13, 10.
Sed spes ex parte est, quia est de non habitis.
Ergo cum sanctis venerit quod perfectum est, videtur quod spem non habeant.