Ulterius. Videtur quod etiam damnati et Daemones habeant spem. Job 40, 28, dicitur de ipso: spes ejus frustrabitur eum. Ergo habet spem.
Praeterea, sicut fides est informis, ita et spes. Sed habent fidem informem. Ergo et spem.
Sed contra, spes non est de impossibili. Sed Daemones et damnati, cum sint in malitia obstinati, non possunt pervenire ad vitam aeternam.
Ergo non possunt habere spem.