Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod christus non habuit spem: quia spes imperfectionem importat, cum fundetur supra agnitionem aenigmaticam; nihil autem imperfectionis ex parte perfectionum animae fuit in christo; et ideo non fuit in ipso spes.
Ad primum ergo dicendum, quod spes sumitur ibi pro expectatione praemii accidentalis, de quo non est proprie spes, quae habet deum pro objecto; et ideo non sequitur quod christus proprie spem habuerit.
Et similiter dicendum ad secundum: quia gloria corporis non est principalis in beatitudine.