Ulterius. Videtur quod caritas possit esse informis.
Sicut enim fides est in eo qui non operatur bene, ita et dilectio qua deus diligitur: quia etiam peccatores et infideles deum diligunt. Sed fides quae est sine operibus, est informis. Ergo similiter caritas.
Praeterea, nullus scit se habere gratiam.
Potest autem aliquis scire se habere dilectionem.
Ergo dilectio dei potest esse sine gratia; et ita potest esse informis.
Praeterea, ex fide oriuntur timor et amor.
Sed timor potest esse informis, ut patet de timore servili. Ergo et amor.
Sed contra, spiritus sanctus non potest esse sine gratia. Sed caritas dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum; Rom. 5. Ergo caritas non potest esse informis.
Praeterea, forma non potest esse informis. Sed caritas est forma omnium aliarum virtutum. Ergo ipsa non potest esse informis.