Ulterius. Videtur quod omnes teneantur ad caritatem perfectam. Quia stare in via dei, ut dicit bernardus, retrocedere est. Sed omnis qui procedit in via dei, ad perfectionem tendit. Ergo omnes tenentur ad perfectionem caritatis tendere.
Praeterea, quilibet tenetur magis diligere proximum quam corpus proprium. Sed ponere vitam corporalem pro fratribus est perfectae caritatis.
Ergo quilibet tenetur ad perfectam caritatem.
Praeterea, illi qui negaverunt deum propter timorem mortis, a peccato non excusantur. Sed non peccassent nisi tenerentur ad hoc. Ergo quilibet tenetur ad moriendum pro christo, quod est perfectae caritatis.
Praeterea, philosophus dicit in 8 ethic., quod in honoribus qui sunt ad parentes et ad deum, non possumus reddere aequivalens; sed justitia attenditur in hoc quod reddit illis quod potest. Sed ad opus justitiae omnes tenentur. Ergo quilibet debet pro deo facere totum quod potest.
Potest autem ad opera perfectionis se extendere.
Ergo tenetur ad illa.
Sed contra, quilibet peccat omittens id ad quod tenetur. Si ergo omnes tenentur ad perfectam caritatem, omnes imperfecti damnarentur; quod falsum est.