Ulterius. Videtur quod liber vitae sit respectu dei. Psal. 68: deleantur de libro viventium; Glossa: liber viventium est dei notitia. Sed deus de se habet maxime notitiam. Ergo liber vitae est respectu dei.
Praeterea, ipse est fons vitae cujuslibet. Si ergo est aliorum, quae habent vitam participative, multo amplius est sui ipsius, qui habet vitam originaliter.
Item, videtur quod sit omnium creaturarum.
Quia praescientia est omnium. Sed liber vitae est divina praescientia, ut supra dictum est. Ergo erit omnium.
Praeterea, joan. 1, 3: quod factum est, in ipso vita erat. Sed omnis creatura est facta. Ergo omnis creatura in libro vitae scribitur.
Item, videtur quod sit etiam de malis. Luc. 10, super illud: nomina vestra scripta sunt in caelis, dicit Glossa: sive caelestia sive terrestria opera gesserit quis, per hoc quasi litteris annotatus, apud dei memoriam aeternaliter est affixus. Sed gerere terrestria opera est malorum. Ergo cum nihil aliud sit liber vitae quam reservatio divinae memoriae, videtur quod liber vitae sit etiam malorum.
Item, liber vitae ordinatur ad vitam. Sed vita naturae est communis bonis et malis; vita autem gratiae communis praescitis et praedestinatis.
Ergo liber vitae est malorum et bonorum, et praedestinatorum et praescitorum.
Sed contra, illud dicitur esse scriptum in deo quod habet exemplar in ipso. Sed mala inquantum hujusmodi, non habent exemplar in ipso. Ergo non sunt ibi scripta.