Ulterius. Videtur quod nec spes evacuetur.
Quia sicut se habet spes ad bona, ita se habet timor ad mala. Sed in damnatis semper manebit timor servilis. Ergo et similiter in beatis manebit spes.
Praeterea, Eccli. 24, 29: qui edunt me adhuc esurient; et loquitur de fruitione divinae sapientiae quae erit in patria. Sed esuriens expectat aliquid in futurum. Ergo sancti expectabunt aliquid in futurum etiam de praemio substantiali.
Praeterea, in fide quae evacuatur, invenitur aliquid commune fidei et gloriae, scilicet visio.
Sed non invenitur aliquid in spe quod possit in patria esse: quia id quod est substantia spei, est expectatio, quae non manebit in patria. Ergo videtur quod non evacuetur spes.
Sed contra, Rom. 8, 24: quod videt quis quid sperat? sed sancti videbunt in patria quidquid expectaverunt.
Ergo spes in eis non erit.
Praeterea, spes est expectatio beatitudinis futurae.
Sed beatitudo in patria jam non erit futura.
Ergo neque spes erit ibi.