Ulterius. Quaeritur quem christus plus dilexerit, Petrum vel joannem; et videtur quod joannem. Joan. Ultim. 20: vidit illum discipulum quem diligebat jesus, sequentem. Hoc autem non dicitur quia illum tantum diligeret. Ergo propter eminentiam dilectionis ad ipsum.
Praeterea, dilectio in qua affectus effectui, vel signis dilectionis non respondet, est dilectio simulationis.
Cum ergo christus majorem familiaritatem joanni exhibuerit quam Petro, et ejus dilectio nullo modo fuerit simulata; videtur quod joannem plus Petro dilexerit.
Sed contra, Proverb. 8, 17: ego diligentes me diligo. Sed plus dilexit Petrus, ut patet joan. Ultim..
Ergo et plus diligebatur.