Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicitur, Petrus plus dilexit christum dilectione quae ab ipso in membra diffunditur; sed joannes plus dilexit dilectione quae in christo sistit; et ideo Petro dominus commisit curam membrorum; joanni autem curam matris, quae ad personam ejus specialius spectabat. Unde et Petrus a christo plus diligebatur quantum ad affectum interiorem, quia donum majoris caritatis erat ei tunc collatum. Sed joannes magis diligebatur quantum ad signa exterioris familiaritatis; et hoc propter quatuor causas. Primo, quia per joannem significatur vita contemplativa quae familiariorem habet deum, quamvis activa sit fructuosior, quae significatur in Petro. Secundo propter aetatem, quia juvenis erat. Tertio propter castitatem. Quarto propter ingenitam mansuetudinem.
Et per hoc patet solutio ad objecta: quia uterque plus diligebat, et quodammodo plus diligebatur.