Ad quintum sic proceditur. Videtur quod deus diligat plus justum praescitum quam peccatorem praedestinatum. Proverb. 8, 17: ego diligentes me diligo. Sed iste peccator praedestinatus non amat deum, quem amat justus praescitus. Ergo plus diligit justum praescitum quam peccatorem praedestinatum.
Praeterea, magis bonum deus magis diligit.
Sed iste justus est magis bonum quam ille peccator.
Ergo magis a deo diligitur.
Praeterea, in littera dicitur, quod magis diligit membra unigeniti sui quam alios. Sed peccator praedestinatus non est membrum christi.
Ergo minus a deo diligitur quam justus praescitus qui est membrum christi.
Sed contra, dilectio causa est electionis. Sed peccatorem praedestinatum deus elegit. Ergo magis diligit eum quam justum praescitum, quem non elegit.
Praeterea, illud magis diligit cui majus bonum vult. Sed peccatori praedestinato vult majus bonum, quia vitam aeternam. Ergo magis eum diligit.