Ulterius. Videtur quod magis diligat poenitentem quam innocentem: quia gaudium ex amore consequitur. Sed plus gaudet de poenitente, ut patet Luc. 15. Ergo plus eum amat.
Praeterea, ubi homo magis operatur, magis diligit: propter quod, ut philosophus dicit 9 ethic., matres plus diligunt filios quam patres.
Sed deus plus operatur ad salutem poenitentis quam innocentis. Ergo plus eum amat.
Praeterea, affectus amoris ex effectu pensatur.
Sed major amoris effectus videtur revocare inimicum ad amicitiam, quam amicum in amicitia conservare.
Ergo plus diligit poenitentem quam innocentem.
Sed contra, quod est diuturnius, est magis eligendum et diligendum. Sed bonum innocentis est diuturnius. Ergo magis diligitur a deo.
Praeterea, supra dictum est, dist. 31, qu. 1, art. 10, quod resurgens nunquam redit ad tantam dignitatem, quamvis redire possit ad tantam caritatem.
Ergo deus plus diligit innocentem quam poenitentem.