Ulterius. Videtur quod diligat plus hominem quam Angelum. Quia nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit; Hebr. 2, 16; et sic plus fecit pro hominibus quam pro Angelis.
Ergo magis diligit eos.
Praeterea, homines pluribus modis sunt membra christi quam Angeli, scilicet quantum ad conformitatem naturae. Sed membra christi magis diligit, ut in littera dicitur. Ergo homines plus diligit quam Angelos.
Praeterea, homines supra Angelos collocavit, scilicet christum, et beatam virginem. Ergo plus homines Angelis diligit.
Sed contra, dilectio causatur ex convenientia amantis cum amato. Sed Angeli sunt similiores deo, ut dicit Gregorius Lib. 32 Moral..
Ergo Angelos plus diligit.
Praeterea, Angelis in principio gratiam vel quasi gloriam contulit; non autem hominibus. Ergo Angelos magis hominibus diligit.