Ulterius. Videtur quod magis diligat humanum genus quam christum: quia ipsum pro redemptione humani generis dedit, ut patet joan. 3.
Praeterea, bonum commune est divinius quam bonum unius. Sed bonum humani generis est bonum commune, bonum autem christi est bonum unius singularis personae. Ergo plus diligit humanum genus quam christum.
Sed contra, per christum totum genus humanum fit deo acceptum. Ergo christum magis diligit.
Praeterea, datus est ei spiritus non ad mensuram; joan. 3. Ergo plus eum diligit.