Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales insint nobis a natura. Damascenus enim dicit in 3 Lib.: naturales sunt virtutes, et naturaliter et aequaliter insunt omnibus.
Hoc idem etiam dicit Antonius in exhortatione ad monachos.
Praeterea, secundum philosophum in 2 physic., quae ex principiis naturalibus causantur, natura sunt. Sed ratio est de principiis naturalibus hominis. Cum ergo virtutes ex ratione procedant, videtur quod sint naturales.
Praeterea, homo est perfectior inter alia animalia.
Sed aliis animalibus a natura inest dispositio ad agendum ea quae eis competunt, sicut hirundini ad faciendum nidum. Cum ergo virtutes nihil aliud sint quam inclinationes ad opera convenientia homini, videtur quod virtutes naturales sint homini inditae.
Sed contra, secundum dionysium bona naturalia non amittuntur per peccatum. Sed virtutes amittuntur. Ergo non sunt naturales.
Praeterea, ea quae sunt a natura, non assuefacimus.
Sed in operibus virtutum valet assuefactio.
Ergo virtutes non sunt a natura.