Ulterius. Videtur quod in virtutibus intellectualibus non sit medium. Medium enim accipitur in passionibus, secundum quod mensuratur ad rationem.
Sed in virtutibus intellectualibus non est accipere aliquid superius ad quod mensurentur.
Ergo in eis non est accipere medium.
Praeterea, medium virtutis est inter contrarias passiones. Sed in intellectualibus non sunt contrariae passiones: quia rationes contrariorum in intellectu non sunt contrariae. Ergo in intellectualibus virtutibus non est accipere medium.
Praeterea, ubicumque est accipere medium, est accipere extrema, quae corrumpunt medium.
Sed in intellectu non est accipere extrema corrumpentia medium: quia intellectus non corrumpitur neque ex magno intelligibili neque ex parvo, ut dicitur in 3 de anima. Ergo in virtutibus intellectualibus non est medium.
Sed contra, in virtutibus moralibus non invenitur medium nisi secundum quod participant rationem rectam. Sed ratio recta per prius invenitur in intellectualibus quam in moralibus. Ergo verius est medium in intellectualibus quam in moralibus.
Praeterea, ars est intellectualis virtus, ut patet in 6 ethic.. Sed philosophus in 2 ethic., per medium artis probat medium virtutis. Ergo virtus intellectualis habet medium.