Ad primum sic proceditur. Videtur quod partes prudentiae a tullio male assignentur. Dividit enim prudentiam in memoriam praeteritorum, et intelligentiam praesentium et providentiam futurorum. Providentia enim, secundum philosophum in 6 ethic., non se extendit ultra humana bona. Sed intelligentia est etiam divinorum. Ergo non potest esse pars prudentiae.
Praeterea, ad prudentem, ut dicitur in 6 ethic., praecipue pertinet bene consiliari.
Sed consilium non est de praeteritis. Cum igitur memoria sit praeteritorum, videtur quod memoria non sit pars prudentiae.
Praeterea, providentia idem videtur quod prudentia. Ergo non debet ei assignari ut pars.