Ulterius. Philosophus, in 6 ethic., adjungit prudentiae tres, scilicet eubuliam, synesim, et gnomen; et videtur quod male. Quia ipse dicit in eodem Lib. Quod prudens est totaliter consiliativus. Sed eubulia, ut ipse dicit, est bona consiliatio. Ergo eubulia idem est quod prudentia, et non pars ejus.
Praeterea, synesis est bona dijudicatio. Sed judicium in operabilibus est ipsa electio. Cum igitur eligere recte sit prudentiae proprium, videtur quod synesis sit idem quod prudentia.
Praeterea, Damascenus, in 3 Lib. De fide, dicit, quod gnome idem est quod sententia.
Sed sententia ad judicium pertinet. Ergo videtur quod synesis et gnome non differant.