Ad tertium sic proceditur. Videtur quod partes fortitudinis male assignentur a tullio. Assignat enim has partes, magnificentiam, fidentiam, patientiam, perseverantiam. Magnificentia enim, ut dicit philosophus, est idem liberalitati.
Sed liberalitas ad justitiam reducitur.
Ergo et magnificentia.
Praeterea, fiducia ad spem pertinet. Sed materia fortitudinis non est spei passio, sed timor et audacia, ut dicit philosophus.
Ergo pars fortitudinis non est fiducia.
Praeterea, philosophus reducit in idem mitem et abstinentem, qui videtur idem quod patiens: quia abstinens est qui patitur et non deducitur: mitis qui non patitur.
Sed mansuetudo sive clementia ponitur pars temperantiae.
Ergo et patientia.
Praeterea, ad perseverantiam pertinere videtur immobiliter operari. Sed hoc in omni virtute requiritur, ut dicit philosophus in 2 ethic..
Ergo perseverantia non debet poni pars fortitudinis.