Ad quartum sic proceditur. Videtur quod partes justitiae male assignentur a tullio.
Assignat enim justitiae sex species, quae sunt religio, pietas, gratia, vindicatio, observantia, veritas; et videtur quod male. Quia philosophus dicit in 8 ethic., quod servi ad dominum non potest esse justitia. Sed deus maxime dominus est. Ergo cum religio sit hominis ad deum, videtur quod non sit pars justitiae.
Praeterea, sicut latria debetur deo, ita etiam dulia debetur homini. Ergo sicut religio, quae est idem quod latria, ponitur pars justitiae, ita debet poni et dulia.
Praeterea, supra, distinct. 11, dictum est, quod pietas est idem quod latria; latria autem idem quod religio. Ergo pietas non debet dividi contra religionem.
Praeterea, vindicatio videtur pertinere ad vitium irae, quae est appetitus vindictae. Ergo non debet poni pars virtutis.