Ad primum sic proceditur. Videtur quod Damascenus inconvenienter timorem definiat, dicens: timor est desiderium secundum systolem movens. Desiderium enim ad concupiscibilem pertinet; timor autem est in irascibili.
Ergo timor non est desiderium.
Praeterea, desiderium est respectu boni. Sed objectum timoris est malum; unde philosophus dicit in 3 ethic., quod timor est expectatio mali.
Ergo timor non est desiderium.
Praeterea, desiderium ad persecutionem pertinet.
Sed timor est fuga mali, ut dicit Glossa, joan. 10. Ergo timor non est desiderium.
Praeterea, secundum systolem movere, est movere secundum contractionem. Sed tractio cum sit motus corporalis cordis, non est in omnibus in quibus est timor scilicet in Angelis. Ergo male definit timorem.