Ulterius. Videtur quod timor non debeat inter dona computari. Timor enim ponitur una de quatuor principalibus passionibus. Sed nulla aliarum ponitur donum, immo spes ponitur virtus, gaudium ponitur fructus, dolor ponitur pars poenitentiae, scilicet contritio. Ergo nec timor similiter debet poni donum.
Praeterea, dona dantur nobis in adjutorium humanae infirmitatis. Sed ipse timor infirmitatem importat. Ergo non debet dici donum.
Praeterea, Augustinus dicit: timor est amor fugiens quod ei adversatur.
Sed amor non est donum, immo virtus.
Ergo nec timor donum debet poni.
Sed contra est quod dicitur Isai. 11, ubi timor inter alia dona sancti spiritus nominatur.
Praeterea, illud quod est principium salutis, non est a nobis, sed donum dei est, ut dicit Augustinus.
Sed timor est principium salutis; Isai. 26, 17: a timore tuo, domine, concepimus spiritum salutis. Ergo timor est donum spiritus sancti.