Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor servilis non sit a spiritu sancto. Quidquid enim est a spiritu sancto, potest esse simul cum ipso. Sed timor servilis non habetur simul cum spiritu sancto, qui sine caritate non habetur, cum qua non est timor servilis. Ergo timor servilis non est a spiritu sancto.
Praeterea, sicut deus propter seipsum amandus est, ita propter seipsum timendus est. Sed amor mercenarius quo quis amat deum propter bona temporalia, non est a spiritu sancto, cum sit illicitus: quia plus amantur illa bona temporalia quam deus. Ergo et timor servilis, quo deus propter poenas timetur, non est a spiritu sancto.
Praeterea, illud quod nascitur ex radice peccati, non est a spiritu sancto. Sed timor servilis ex timore nascitur, qui est radix peccati; unde super illud job 3, 2: quare non in vulva mortuus sum? etc., dicit Gregorius: cum ex peccato praesens poena metuitur, et amissa dei facies non amatur, timor ex tumore est, non autem ex humilitate. Ergo videtur quod timor servilis non sit a spiritu sancto.
Sed contra, Rom. 8: non accepistis spiritum servitutis etc., Glossa: unus spiritus est, qui facit duos timores, scilicet servilem, et castum. Sed castus timor constat quod est a spiritu sancto.
Ergo et servilis.
Praeterea, non est minus timere deum quam credere. Sed fides, etiam informis, est a spiritu sancto. Ergo et timor servilis est a spiritu sancto.