Ulterius. Videtur quod timor servilis non tollatur adveniente caritate. Timor enim servilis a fide informi consurgit. Sed fides informis manet secundum substantiam habitus, et formatur caritate quae advenit. Ergo et timor non expellitur caritate adveniente.
Praeterea, per caritatem advenientem non tollitur nisi peccatum, et quod est ex peccato introductum.
Hoc autem non est timor servilis, cum sit a deo. Ergo non expellitur caritate adveniente.
Praeterea, quod se habet ex additione ad aliud, includit illud, et non tollit. Sed timor initialis se habet ex additione ad servilem: quia timet poenam sicut servilis, et ulterius separationem. Ergo timore initiali adveniente, non expellitur timor servilis. Ergo nec adveniente caritate, sine qua non est timor initialis.
Sed contra est quod dicit Augustinus in littera, quod adveniente caritate pellitur timor servilis.
Praeterea, libertas non compatitur secum servitutem.
Sed caritas adveniens libertatem facit: quia ubi spiritus domini, qui sine caritate non est, ibi libertas; 2 corinth., 3, 17. Ergo timor servilis expellitur adveniente caritate.
Praeterea, nullus principaliter timens poenam, habet caritatem. Sed quicumque habet timorem servilem, est hujusmodi. Ergo etc..