Ulterius. Videtur quod timor evacuetur gloria adveniente. Ratio enim timoris est possibilitas ad malum. Sed in illis qui sunt in gloria, non est possibilitas ad aliquod malum, quod est timoris objectum. Ergo non erit ibi timor aliquis.
Praeterea, spes videtur esse majoris perfectionis quam timor: quia spes perficitur per fortitudinem cordis, timor autem per debilitatem, ut dictum est. Sed spes non manet in patria. Ergo multo minus timor.
Praeterea, omne quod est perfectionis, est in deo. Sed timor non est in deo. Ergo non est perfectionis: ergo excluditur adveniente gloria.
Sed contra psalm. 18, 10: timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi.
Praeterea, timor debetur summae majestati.
Malachiae, 1, 6: si ego dominus, ubi est timor meus? sed in futuro exsolvemus deo quidquid ei debemus.
Ergo timebimus ipsum.